monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, De Arte Metrica, VIII De ultimis syllabis coniunctionum, praepositionum, et interiectionum. <<<     >>> X De metro dactylico, hexametro vel pentametro.

IX De pedibus. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio: dictus inde, quod hoc quasi pedali regula ad versum utimur mensurandum. Sunt autem pedes disyllabi quatuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, singuli nominatim distincti; at qui ex his geminatis accrescunt sine nomine generaliter συζυγίαι, id est, coniugationes dicuntur; unde fit, omnes pedes a disyllabis usque ad hexasyllabos centum viginti quatuor colligi, de quibus in Donato plenissime, quisquis velit, inveniat; sed nos in praesenti opusculo disyllabos tantum et trisyllabos meminisse sufficiat.
2 Ergo disyllabi quatuor hi sunt: pyrrichius ex duabus brevibus, temporum duorum, ut amor; huic contrarius est spondeus, ex duabus longis, temporum quatuor, ut aestas. Iambus ex brevi et longa, temporum trium, ut parens. Huic contrarius est trochaeus ex longa et brevi, ut versus, temporum trium. Trisyllabi octo hi sunt: tribrachys ex tribus brevibus, temporum trium, ut macula; huic contrarius est molossus, ex tribus longis, temporum sex, ut Aeneas.
3 Anapaestus, ex duabus brevibus et longa, temporum quatuor, ut pietas; huic contrarius est dactylus, ex longa et duabus brevibus, temporum quatuor, ut regula. Amphibrachys ex brevi et longa et brevi, temporum quatuor, ut arena; huic contrarius est amphimacrus, ex longa et brevi longa, temporum quinque, ut impotens. Bacchius, ex brevi et duabus longis, temporum quinque, ut poetae; huic contrarius est antibacchius, ex duabus longis et brevi, temporum quinque, ut natura: hos sequuntur, ut dixi, pedes tetrasyllabi sedecim, pentasyllabi triginta duo, et asyllabi sexaginta quatuor.
4 Sed haec interim nostro operi, quod de arte metrica cudimus, satis esse putamus.